Marc 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 14:20-38

20Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.

23Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.

24Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

25Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

28Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

29Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

30Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

31At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.

33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.

34Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.

35Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

36Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.

37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?

38vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

Lire Marc 14 en entier

Commentaires sur Marc 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project