Vulgate clémentine (latin)
Luc 6:19-31
19Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
20Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
24Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
25Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
26Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
27Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
28Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
29Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
31Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Commentaires sur Luc 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires