Luc 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 1:46-68

46Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :

47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,

50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.

52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.

54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :

55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.

56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.

57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

60Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

61Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

63Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

65Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :

66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.

67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

Lire Luc 1 en entier

Commentaires sur Luc 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project