Vulgate clémentine (latin)
Luc 1:39-65
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
42et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :
55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
60Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
61Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
Commentaires sur Luc 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires