Jean 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 9:8-38

8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.

9Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.

10Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?

11Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.

12Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.

13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.

14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

16Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.

17Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.

18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :

19et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?

20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :

21quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.

22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

23Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.

25Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

26Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

27Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quid iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?

28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.

30Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :

31scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.

33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

34Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.

35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?

36Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?

37Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

38At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.

Lire Jean 9 en entier

Commentaires sur Jean 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project