Vulgate clémentine (latin)
Job 15:1-13
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
2Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?
3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
4Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
6Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.
7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?
8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?
9Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
11Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.
12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
Commentaires sur Job 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires