Jérémie 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 2:8-26

8Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.

9Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.

10Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mittite, et considerate vehementer : et videte si factum est hujuscemodi :

11si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.

12Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.

13Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.

14Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus est in prædam ?

15Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.

16Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.

17Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam ?

18Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?

19Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.

20A sæculo confregisti jugum meum : rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.

21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?

22Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.

23Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.

24Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quærunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.

25Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.

26Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,

Lire Jérémie 2 en entier

Commentaires sur Jérémie 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project