Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 9:18-28
18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
20dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Commentaires sur Hébreux 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires