Vulgate clémentine (latin)
Genèse 33:2-7
2et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.
3Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
4Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.
5Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
6Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
7Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Commentaires sur Genèse 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires