Vulgate clémentine (latin)
Genèse 30:1-23
1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.
2Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?
3At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
4Deditque illi Balam in conjugium : quæ,
5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
6Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
7Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
8pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.
9Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
10Qua post conceptum edente filium,
11dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
12Peperit quoque Zelpha alterum.
13Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.
14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.
15Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
16Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
18et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.
19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
20et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
21Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
23Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
Commentaires sur Genèse 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires