Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 1:15-21
15Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
16Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.
17Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
18Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
19Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.
20Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.
21Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.
Commentaires sur Ézéchiel 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires