Exode 25
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 25:1-22

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

Lire Exode 25 en entier

Commentaires sur Exode 25

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project