Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 32:19-43
19Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.
21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
24Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
26Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.
28Gens absque consilio est, et sine prudentia.
29Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?
31Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.
32De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
33Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
34Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?
35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
36Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
37Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?
38de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
40Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.
41Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
42Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.
Commentaires sur Deutéronome 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires