Vulgate clémentine (latin)
2 Timothée 2:1-15
1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
11Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
12si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
13si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
Commentaires sur 2 Timothée 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires