2 Rois 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 19:8-22

8Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis.

9Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :

10Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.

11Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ?

12Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ?

13ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ?

14Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,

15et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram.

16Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.

17Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.

18Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos.

19Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.

20Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.

21Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion : post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.

22Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israël.

Lire 2 Rois 19 en entier

Commentaires sur 2 Rois 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project