2 Corinthiens 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 8:6-16

6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.

7Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.

8Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.

9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :

11nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.

12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.

14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :

15Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.

16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

Lire 2 Corinthiens 8 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project