1 Thessaloniciens 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Thessaloniciens 5:12-28

12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,

13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.

14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

16Semper gaudete.

17Sine intermissione orate.

18In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

19Spiritum nolite extinguere.

20Prophetias nolite spernere.

21Omnia autem probate : quod bonum est tenete.

22Ab omni specie mala abstinete vos.

23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

24Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.

25Fratres, orate pro nobis.

26Salutate fratres omnes in osculo sancto.

27Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.

28Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

Lire 1 Thessaloniciens 5 en entier

Commentaires sur 1 Thessaloniciens 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project