Vulgate clémentine (latin)
1 Jean 3:10-23
10In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.
13Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
15omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
16In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
23Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
Commentaires sur 1 Jean 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires