Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 2:42-55
42Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
43Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
44Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
45Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.
46Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
47Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
48Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Commentaires sur 1 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires