Romains 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 7:5-17

5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.

6Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

7Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.

8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.

9Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.

10Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.

11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

14Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.

15Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.

16Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.

17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.

Lire Romains 7 en entier

Commentaires sur Romains 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project