Vulgate clémentine (latin)
Romains 6:8-14
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
14Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Commentaires sur Romains 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires