Vulgate clémentine (latin)
Romains 4:13-25
13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.
14Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
17(sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :
18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
22Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Commentaires sur Romains 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires