Vulgate clémentine (latin)
Romains 3:1-8
1Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?
2Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
4Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.
5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
Commentaires sur Romains 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires