Vulgate clémentine (latin)
Apocalypse 1:10-20
10fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
11dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.
12Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :
13et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :
14caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
15et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
16et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,
18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni.
19Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
20Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
Commentaires sur Apocalypse 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires