Psaumes 88
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 88:3-18

3Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.

4Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :

5Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?

8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

9Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

12Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;

13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :

14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :

15justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

16Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

17et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

18Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

Lire Psaumes 88 en entier

Commentaires sur Psaumes 88

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project