Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 1:4-9
4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
Commentaires sur Philippiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires