Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 1:12-26
12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
24permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Commentaires sur Philippiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires