Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 9:18-38
18Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
19Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
20Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
21Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
22At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :
24Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
26Et exiit fama hæc in universam terram illam.
27Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.
28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.
29Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.
30Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.
31Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
33Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël.
34Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones.
35Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
36Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
37Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci.
38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Commentaires sur Matthieu 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires