Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 23:8-22
8Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
10Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
11Qui major est vestrum, erit minister vester.
12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
14Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
16Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
17Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
18Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
19Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
20Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
21Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
22et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
Commentaires sur Matthieu 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires