Matthieu 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 15:2-20

2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

3Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :

4Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

5Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

6et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

8Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.

9Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

10Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

Lire Matthieu 15 en entier

Commentaires sur Matthieu 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project