Matthieu 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 13:4-23

4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

6sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

8Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

9Qui habet aures audiendi, audiat.

10Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

11Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

18Vos ergo audite parabolam seminantis.

19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

21non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

Lire Matthieu 13 en entier

Commentaires sur Matthieu 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project