Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 12:1-21
1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
6Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
11Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
13Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
16et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
18Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
21et in nomine ejus gentes sperabunt.
Commentaires sur Matthieu 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires