Vulgate clémentine (latin)
Marc 2:5-28
5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
7Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
9Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
10Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
11tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
12Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
13Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
14Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
15Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
16Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
17Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
18Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
19Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
20Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
22Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
23Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
24Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
25Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
26quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
27Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
28Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
Commentaires sur Marc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires