Vulgate clémentine (latin)
Luc 9:46-56
46Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
47At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
48et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
49Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
50Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
52Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?
55Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
Commentaires sur Luc 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires