Vulgate clémentine (latin)
Luc 2:8-28
8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
9Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :
14Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
15Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
16Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
17Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
23sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
Commentaires sur Luc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires