Vulgate clémentine (latin)
Luc 17:20-37
20Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :
21neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
27edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
28Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :
29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :
30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.
32Memores estote uxoris Lot.
33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
34Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :
35duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.
36Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
37Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
Commentaires sur Luc 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires