Luc 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 1:57-80

57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

60Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

61Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

63Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

65Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :

66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.

67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :

72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :

73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.

Lire Luc 1 en entier

Commentaires sur Luc 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project