Vulgate clémentine (latin)
Jean 7:40-53
40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
41Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
42nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
46Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
52Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Commentaires sur Jean 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires