Vulgate clémentine (latin)
Jean 7:25-36
25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
34Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
36quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
Commentaires sur Jean 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires