Vulgate clémentine (latin)
Jean 6:41-58
41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
42et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?
43Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :
44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
48Ego sum panis vitæ.
49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
54Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Commentaires sur Jean 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires