Jean 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 5:31-47

31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

35Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :

38et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :

40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41Claritatem ab hominibus non accipio.

42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?

45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

47Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?

Lire Jean 5 en entier

Commentaires sur Jean 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project