Jean 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 10:13-30

13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

20Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

21Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?

22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.

23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.

24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.

25Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :

26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :

28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.

30Ego et Pater unum sumus.

Lire Jean 10 en entier

Commentaires sur Jean 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project