Vulgate clémentine (latin)
Jean 10:11-22
11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
20Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
21Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?
22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
Commentaires sur Jean 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires