Vulgate clémentine (latin)
Job 5:11-27
11qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;
12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
13qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
14Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
16Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
17Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :
18quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
20In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
21A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
22In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
25Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.
Commentaires sur Job 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires