Vulgate clémentine (latin)
Jacques 4:1-10
1Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
2concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
5An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
9Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Commentaires sur Jacques 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires