Hébreux 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 6:9-20

9Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.

10Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :

12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

13Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,

14dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.

15Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

16Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

17In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :

18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,

19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,

20ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.

Lire Hébreux 6 en entier

Commentaires sur Hébreux 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project