Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 10:1-11
1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
2alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
5Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
7Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
9tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
Commentaires sur Hébreux 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires