Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 1:1-9
1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
5Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
7Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis.
Commentaires sur Hébreux 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires