Genèse 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 24:23-33

23Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum ?

24Quæ respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.

25Et addidit, dicens : Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.

26Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,

27dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.

28Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.

29Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.

30Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis : Hæc locutus est mihi homo : venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ :

31dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? præparavi domum, et locum camelis.

32Et introduxit eum in hospitium : ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.

33Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait : Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.

Lire Genèse 24 en entier

Commentaires sur Genèse 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project