Galates 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Galates 2:9-21

9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :

10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.

13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?

15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.

16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

17Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.

18Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.

19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.

20Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Lire Galates 2 en entier

Commentaires sur Galates 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project